- BENACUS
- BENACUSPlinio, l. 2. c. 103. Baenacus, Ptolemaeo Italiae lacus in Lombardia Transpadana; ab oppid. Garda, ei adiacente in agtoVeronensi, Lago di Garda, Italice, Gardsee Germanice nominatur, uti referunt Leander et Tschudus, quorum prior quoque Benacum urbem (unde lacui nomen) hôc tractu olim fuisse refert: cuius hodie vestigia cernuntur in pago Tusculano vulgo dicto, qui vicus est agri Brixiant, in ora occidentali Benaci laeus inter Salodium et Garniacum. Benacensium meminit quaedam antiqua Inscriptio, in Orthographia Aldi. Fuit autem lacus non procul a Brixia Venetotum oppid. aureas arenas volvens, et pisces nutriens, quos indigenae Carpiones vocant, nusquam alibi repertos, Ex hoc Mincius fluv. erentrit in Padum. Situs est autem in agro Veronensi inter arctas montium fauces. adeo ut inter illos impetu coacti venti lacum more maris exagitent. Virg. Georg. l. 2. v. 159.Anne lacus tantos, te Lari maxime, tequeFluctibus et fremitu assurgens Benace marino,Claudian. Epigram. 29. de sene Veronensi, v. 17.Proxima cui nigri Verona remotior Indis,Benacumque putat litora Rubra lacum.Vide Cluver. Ital. Ant. p. 413. Ad 30. milliar. in longum extenditur. Baudrand.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.